- TARNE
- TARNEvulgo le Tarn, nonnumquam et Tar, fluvius Aquitaniae, unus ex maximis et navigabilibus fluviis, quibus Garumnam augeri, Strabo scripsit. Nitiobriges a Tolosanis dividit, Plin. l. 4. c. 19. aurifer, Ausonio in Mosella, v. 465. dictus: turbidus semper fluit.Oritur ex Cebenni montibus, seu ex harum portione Lesura monte, de Losere, in Gabalico tractu. Hinc auctus aliquot rivis, in Rutenis, Millialdum rigat, Millau en Rovergue, ad Turbidae Dorbie et eius Confluentes, Castra Castres, Turrim, Villam Novam S. Andreae, Bonam Ulalem, Condominas, Lescuram, Albigam; Castellum Novum, Barnacum, Bastitam la Bastide, Galliacum, ubi navigari incipit, Insulam Albigensium, et Rabastencium Rabastins, ubi Agotium l' Agout fluv. non contemnendum recipit: Tum per Occitaniam fluens, Villam Murorum Ville Mur, et Montem Albanum attingit, moxque Avarione Aveirou, fluv. illustri haustô, ipse demum paulo infra Moissacum in Garumnam cadit 5. leuc. supra Agennum, ad locum la Poincte, dictum. Duo enim amnes confluentes angulum efficunt, et Galli extrema quarumlibet rerum in angulum vel amnem desinentia Punctas appellare consueverunt. Hadr. Vales. Notit. Gall A paucis mensibus lintrium capax effectus est in Ruthenensi provinc. Baudrandus. Tarnis Sidonio, Carmm. ultim.Hinc te Lesora Caucason ScitharumVincens aspiciet, citusque Tarnis.Item fons Lydiae ad Tmolum montem cum oppido cognomine, Strabo.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.